Arcas de misericordia

Por María Antonia Muriel Sastre [Presidenta Tarbut Zamora]
Hurgando en distintos libros me encontré en el Anuario del Instituto de Estudios Zamoranos Florián de Ocampo del año 2007, un artículo escrito por Saturnino Ruiz de Loizaga que consta de 14 documentos procedentes del Archivo Vaticano. Estos documentos son de interés porque proporcionan información sobre la historia no solo religiosa, sino política y social de especial importancia. El documento está fechado en Roma el día 20 de octubre de 1461, es un escrito del papa Pío II de confirmación de la creación de un “Arca de Misericordia” en la iglesia de Santa María Magdalena en Corrales (Zamora) para ayudar a los vecinos empobrecidos por la usura de los judíos.

Debía estar dirigida por tres varones de profunda raíz cristiana de al menos cuatro generaciones, evitando de esta manera a los nuevos convertidos o conversos.

Estos documentos tratan de beneficios papales... un instrumento común en la Edad Media eran las indulgencias, entendidas como perdón, favor o gracia concedida, se dedicaban, en muchos casos, ala beneficencia, estas –las indulgencia- a veces eran asociadas a hechos de utilidad pública como eran la creación de hospitales para pobres, mujeres, huérfanos o peregrinos.

Este beneficio que le otorga el papa a la iglesia del pueblo de Corrales sólo hace que confirmar la idea que se tenía en la época, sobre todo entre las clases populares, del judío como usurero que sangraba, esquilmaba y empobrecía a los más pobres; y del converso como persona “no fiable”, el converso nunca dejaría de ser judío para la mentalidad de los cristianos viejos.

A continuación reproducimos el artículo (en latín):

1461, octubre 20, Roma

Pius, servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam.

Ad fidei propagationem...

Sane pro parte dilectorum filiorum, universorum parochianorum parochialis ecclesie beate Marie Magdalene et habitatorum loci Corrales, Zamoren, diocesis, nobis nuper exhibita petitio continebat quod, cum transactis temporibus perfidi iudei in dicto loco existentes, quamplures christifideles eiusdem loci usurarum voragine, quas ab ipsis extorquere non pavescebant, adeo depauperassent, quod ipsi christiani peramplius dictas usuras exhibendi facultate carentes, locum ipsum deseruerant, dilecti filii, Andreas Dominici Marchant, Petrus Alfonsi Barladeo et Bartholomeus de Fresno, de numero parochianorum eorumdem, et nonnulli alii christifideles, qui ex antiqua progenie christianorum traxerant originem, videntes locum ipsum propterea desolari et deserentes ipsos per eosdem iudeos inhumaniter pertractari, ipsorum possessiones et bona occupari, et iudeos eosdem alios superare, pietate commoti et impietatem iudeorum eorumdem propulsare satagentes, ac indemnitatibus pauperum subvenire cupientes, in ipsa ecclesia unam archam, quam misericodiam nuncupari voluerunt , tribus clavibus clausam, pro eleemosynis christifidelium, ad suventionem eorumdem pauperum adiutrices manus porrigere volentium, recipiendis et in ea includendis ac custodiendis, in ea quoque certam tunc pecuniarum quantitatem in eandem subentionem convertendam appsosuerunt; necnon quandam confraternitatem sive societatem eorumdem christianorum, qui aliquibus diebus anni, pro pietatis operibus exercendis, insimul in prefata ecclesia convenirent, et quod per tres ydoneos viros ex progenie christianorum saltem usque ad quartam generationem es utroque parente productos, et non per aliquem neophytum, sive militem, nobilem aut dominum temporalem alicuius loci, ab aliis de ipsa confraternitate et ad illorum votum pro tempore deputatos, quorum quilibet unam ipsarum clavium teneret, pecuniae, quae in eadem archa pro tempore reperirent, pauperibus christianis, quos magis egere noscerent, receptis ab eis sufficientibus cautione et obligatione coram notario publico et testibus de debito propterea solvendo, ne deinceps, cum ipsis iudeis necessitate cogente usurarios contractus inierent,  liberaliter mutuo concederentur; et quedam alia tunc circa hec licita et honesta instituerunt, ordinaverunt et statuerunt, prout in instrumento publico desuper confecto dicitur plenius contineri.

Quare pro parte parochianorum en habitatorum predictorum, asserentium plures christifidelis ex premissis caritativas subentiones et devotionem populi augmentum, ac iudeorum eorumdem ritus vilipendium inibi suscepisse, quodque propterea in dies speratur nedum in prefato, sed etiam in circumvicinis locis damnatam iudeorum usuram extirpari et christianorum eorumdem numerum cum salute animarum augmentari, nobis fuit humiliter supplicatum, ut appositioni, institutionibus, ordinationibus et statuis prefatis pro illorum subsistentia firmiori, robur apostolice confirmationis adiicere de benignitate apostolica dignaremur.

Nos igitur, eorundem parochianorum et habitatorum pium propositum condignis in Domino laudibus commendantes, eosque in ipso proposito confovere volentes, appositionem, institutiones, ordinationes, et prout sunt licita et rationi consona, statuta predicta, et quatenus illa concernunt omnia et singula in dicto instrumento contenta, auctoritate apostolica, tenore presentium confirmamus et approbamus, ac presentis scripti patrocinio communimus ac perpetuo volumus observari, supplentes omnes et singulos defectus, si qui forsan intervenerint in eisdem, non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis contrariis quibuscumque. Nulli ergo... etc. Si quis, etc.

Datum Rome, apud Sanctum Petrum, anno incarnationis dominice millesimo quadringentessimo sexagesimo primo, tertiodecimo kalendas novembris, anno quarto.

Simili modo...

[Pontifex laudat et confirmat institutiones prenarratas et committit executionem huius dispositionis priori Sancti Benedicti Vallisoletani].

Datum Rome anno 1461, tertiodecimo kalendas novembris, anno quarto.